

Liber Leviticus*
Caput 5: Versus 17
Anima si peccaverit,etc.[ID.]. Videtur oblitus quod praeceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri praecepit, nunc arietem offerri praecipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria praecepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis.[AUG. quaest. 7 in Levit.]Quaeritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quae generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.